CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XV. Ad eamdem, cum rediit.

latín

Unde mihi rediit radianti lumine vultus?
Quae nimis absentem te tenuere morae?
Abstuleras tecum, revocas mea gaudia tecum,
Paschalemque facis bis celebrare diem.
88.0288C| Quamvis incipiant modo surgere semina sulcis,
Hic egomet hodie, te revidendo, meto.
Colligo jam fruges, placidos compono maniplos,
Quod solet Augustus mensis, Aprilis agit.
Et licet in primis modo gemma et pampinus exit,
Jam meus autumnus venit, et uva simul.
Malus, et alta pirus gratos modo fundit odores,
Sed cum flore nova jam mihi poma ferunt.
Quamvis nudus ager nullis ornetur aristis,
Omnia plena tamen, te redeunte, nitent.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XIX. Pro aliis deliciis et lacte.Miscellanea (Venantius) — XV. Ad eumdem. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XV. Ad eamdem, cum rediit.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xv-ad-eamdem-cum-rediit--venantius-fortunatus-067b82
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XV. Ad eamdem, cum rediit.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xv-ad-eamdem-cum-rediit--venantius-fortunatus-067b82.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.