Partu terra suo fraudem non sustinet ullam,
Quae dedit, haec recipit, debita membra luto.
88.0168A| Hic vergente suo situs est Aracharius aevo,
Sex qui lustra gerens, raptus ab orbe fuit.
Ipse Palatina refulsit clarus in aula,
Et placito meruit regis amore coli.
Omnia restituit mundo, quae sumpsit ab ipso;
Sola tamen pro se, quae bene gessit, habet,