CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XIX. De sancto Hilario.

latín

Si Hilarium quaeris quis sit, cognoscere, lector,
Allobroges referunt Pictaviis genitum.
Cum populum regeret divina mente sacerdos,
Servabat legis foedera, sollicitus.
88.0110A| Improbus ut vidit plebes quod scinderet error,
Graecorum virus protulit in medium.
Vipereo promunt semper qui ex corde venena,
Filius ut dicant quia est creatura Dei.
Queis magis auxilium praestat sapientia mundi,
De ingenito genitum quae negat esse Deum.
Quam male complexus, cupiens calcare prophetas,
Arius infelix, cum retinet, crepuit.
Egregius doctor, veterum monimenta secutus,
Quem Stephanus vidit, comprobat esse Deum.
Vinctus amore Dei, contempto principe mundi,
Intemerata fides pertulit exsilium.
In Patre, qui omnipotens Deus est, cognoscere Natum,
Divinis tantum vocibus insinuat.
Perpetuum lumen Christum, Dominumque Deumque,
88.0110B| Bissenis populos edocet esse libris.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XIX. Ad Flavum et Evodium.Miscellanea (Venantius) — XIX. De Vereginis, villa Burdegalensi. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XIX. De sancto Hilario.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xix-de-sancto-hilario--venantius-fortunatus-2b3ccc
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XIX. De sancto Hilario.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xix-de-sancto-hilario--venantius-fortunatus-2b3ccc.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.