CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XIX. Ad Charentinum episcopum Coloniae.

latín

Charentine, decus fidei, Deitatis amice,
Nomine de proprio chare perennis amor.
88.0140B| Pontificem pollens Agrippina Colonia praefert.
Frugiferis agris digne colone Dei.
Si videas aliquos quacunque ex gente creatos,
Quamvis ignotos, mox facis esse tuos.
Quos semel affectu astringis pietate paterna,
Ulterius nunquam dissociare potes.
Nec subito veniens veluti fugitiva recedit,
Sed concessa cito gratia, fixa manet,
Verba Dei complens, sicut te diligis ipsum.
A te ita diligitur proximus omnis homo.
Vocis apostolicae sectator dignus haberis,
Quae charos animos praeposuit fidei.
Tranquillus, placidus, mitis, sine nube serenus,
Cui rabies mundi nil dominare potest.
Pectora cunctorum reficis dulcedine verbi
88.0140C| Laetificas vultu tristia corda tuo.
Pauperibus cibus es, sed esurientibus esca,
Rite pater populi, dando salutis opem.
Aurea templa novas pretioso [specioso] fulta decore,
Tu nites, unde Dei fulget honore domus.
Majoris numeri quo templa capacia constent,
Alter in excelso pendulus ordo datur.
88.0141A| Sollicitat pia cura gregis, te pastor opime,
Nil lupus a stabulis quo vigilante rapit
Tempora longaevo teneas felicia tractu,
Et per te Domini multiplicentur oves.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XIX. Ad Armentariam matrem domni Gregorii episcopi.Miscellanea (Venantius) — XIX. Ad eumdem ex nomine Justinae. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XIX. Ad Charentinum episcopum Coloniae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xix-ad-charentinum-episcop--venantius-fortunatus-7ad056
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XIX. Ad Charentinum episcopum Coloniae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xix-ad-charentinum-episcop--venantius-fortunatus-7ad056.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.