CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XIV. De basilica sancti Laurentii.

latín

Laurenti, merito flammis vitalibus uste,
Qui fervente fide, victor ab igne redis.
Vir dilecte Deo, terreno in corpore quondam,
Tunc quoque sidereus jam tibi sensus erat.
Qui potuisti oculos tactu revocare sepultos,
Rursus et in vacua fronte referre diem.
Luminis exstinctas iterum accendisse lucernas,
Credimus haec signo te faciente crucis.
Addita nunc etiam populis miracula praestas,
Et fidei tribuis indubitanter opem.
Dum tua templa novant breviori robore plebes,
Creveruntque trabes, crevit et alma fides.
88.0311C| Stipite contracto tua se mercede tetendit,
Quantum parva prius, postea caesa fuit,
Crescere plus meruit succisa securibus arbor,
Et didicit sicca longior esse coma.
88.0312A| Unde recisa fuit, populis fert inde salutem
Si venit intrepidus, lumina caecus habet.
Tu levita sacer poena purgate fideli,
Unde prius flammas, hinc modo lumen habes.
Visa ita temporibus venerandi antistitis acta,
Sed tamen aeterno sunt memoranda die

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XIV. Ad Villicum episcopum Mettensem.Miscellanea (Venantius) — XIV. De calice Leontii episcopi. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XIV. De basilica sancti Laurentii.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xiv-de-basilica-sancti-lau--venantius-fortunatus-6b8df5
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XIV. De basilica sancti Laurentii.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xiv-de-basilica-sancti-lau--venantius-fortunatus-6b8df5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.