CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XIV. Ad eamdem, cum se recluderet.

latín

88.0288A|
Mens fecunda Deo, Radegundis, vita sororum,
Quae ut foveas animam, membra domando cremas,
Annua vota colens, hodie claudenda recurris,
Errabunt animi, te repetendo, mei.
Lumina quam citius nostris abscondis ocellis,
Nam sine te nimium nocte premente gravor;
Omnibus exclusis, uno retineberis antro,
Nos magis includis, quos facis esse foris.
Et licet hic lateas, brevibus fugitiva diebus,
Longior hic mensis, quam celer annus erit;
Tempora subducis, ceu non videaris amanti,
88.0288B| Cum vos dum cerno, hoc mihi credo parum.
Sed tamen ex voto tecum veniemus in unum,
Et sequor huc animo, quo vetat ire locus.
Hoc precor, incolumem referant te gaudia Paschae,
Et nobis pariter lux geminata redit.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XIII. Pro puella, a judicibus capta, ad Gregorium episcopum.Miscellanea (Venantius) — XIV. Ad eumdem, de itinere suo. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XIV. Ad eamdem, cum se recluderet.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xiv-ad-eamdem-cum-se-reclu--venantius-fortunatus-686ea2
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XIV. Ad eamdem, cum se recluderet.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xiv-ad-eamdem-cum-se-reclu--venantius-fortunatus-686ea2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.