Quamvis longa dies, brevis hic, et hospita lux est,
Sola tamen nescit vita beata mori.
Hoc igitur tumulo Servilio clausus habetur,
Nobilis, et merito nobiliore potens.
88.0165A| Ipse Palatinam rexit moderatius aulam,
Commissaeque domus crescere fecit opes.
Presbyter inde sacer mansit venerabilis orbi.
Servitioque Dei, libera vita fuit.
Orphanus hic patrem, viduae solatia deflent,
Unde magis coelis gaudia vera tenet.
Pontificem genitum videt hinc de munere Christi,
Raptus ab orbe quidem, laetus ad astra redit.