Digna sacerdotis Bibiani templa coruscant,
Quo, si justa petis, dat pia vota fides.
Quae praesul fundavit ovans Eusebius olim;
88.0074B| Ne tamen expleret, raptus ab orbe fuit.
Cui mox Emerius successit in arce sacerdos,
Sed coeptum ut strueret, ferre recusat onus.
88.0075A| Qui precibus commisit opus tibi, papa Leonti,
Cujus ad hoc votum jugiter instat amor.
Ultro tale decus tibi se servavit agendum,
Nec nisi tu fueras, qui loca sacra dares.
O meritum justi, mansurum in luce perenni,
Per quem se cupiunt templa verenda coli.
Sacra sepulcra tegunt Bibiani argentea tecta,
Unanimis tecum quae Placidina dedit.
Quo super effusum rutilans intermicat aurum,
Et spargunt radios pura metalla suos.
Ingenio perfecta novo, tabulata coruscant,
Artificemque putes hic animasse feras.
Sed cui vos animo donaria tanta dedistis,
Hic agat, ut vobis stet diuturna salus.
Nec dubitent, qui digna ferunt, sibi magna rependi.
88.0075B| Praemia dum propriis reddat opima Deus.