88.0338A|
Magna beatorum retinet haec terra talenta,
Divinis opibus dives habetur humus.
Pax dextra angelico Gabrielis honore coruscat,
Gaudia qui mundo detulit ore sacro.
Quando aeternalem concepit virgo salutem,
Dona Redemptoris nuntius iste ferens.
Laeva est parte lapis tumuli, quem corpore Christus,
Pressit morte brevi, victor eundo Patri.
Hic quoque relliquiis micat ille Georgius almis
88.0338B| Qui probus igne redit, nec pice mersus obit.
Sunt etiam Cosmas, Damianus et ipse, salubres
Non ferro artifices sed medicante fide.
Est Julianus item, gladio jugulatus amico,
Plebs quem Arverna colens arma salutis habet.
Martinusque sacer, retinet quem Gallicus orbis,
Cujus Christum operit dimidiata chlamys.
Se tunica spolians, nudum qui vestit egenum,
Unde datae tibi sunt alba, topazus, onyx,
Quae meruere aliqui hoc in corpore cernere sancti,
Gemmarunque sonus quod patefecit opus.
Additur hic meritis cum nomine Victor opimis,
Munere martyrii qui tenet alta poli.
Hic veteris virtute viri nova palma Nicetii,
Urbem Lugdunum qui fovet ore, sinu
88.0338C| Horum pastor opem, corde, ore Gregorius orat,
Vivat ut Altithrono vir sine fine Deo.