CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — XI. De domno Saturnino.

latín

88.0099B|
Janua celsa poli, terra pulsante, patescit,
Et recipit natos, quos generavit humus.
Admiranda haec est occasio facta salutis,
Ut de morte sua praemia lucis emant.
Saturninus enim cupiens se nectere Christo,
Carnali in habitu noluit esse diu.
Vincula corporei dissolvere [dissolvi] carceris optans,
Plenius ut Domino se sociaret homo.
Tempore maturo cum jam spes esset adulta,
Sumpserunt pretium vota beata suum.
Dumque sacerdotio frueretur in urbe Tolosa,
88.0099C| Et populis Christum panderet esse Deum,
Ostendens verbis, addens miracula factis,
Ut quod sermo daret, consequeretur opus.
Gentiles animas rapiens de fauce tyranni,
Subdebat regi, qui dedit arma sibi.
Sed vitiata malis, et plebs infecta venenis,
Curari effugiens, aegra jacere volens.
Comprendit male sana virum; ad capitolia duxit,
Atque suo medico vulnera plura dedit.
Pro pietate dolum, pro melle venena rependens,
Contra tutorem noxia bella movet.
Subligat indomiti sanctum et vestigia tauri,
Et stimulat, fieret ne fuga tarda feri
88.0100A| Pessima mens hominum, diri nova bestia monstri,
Nec tauri indomiti sufficit ira tibi.
Naturae rabidae feritatem adjungere nosti;
Quod per se nescit, te stimulante, furit
Turba cruenta, nocens, hujus te vulnere perdis,
Et si non illi, parcere disce tibi.
Hic ferus, impatiens, mox curva per avia raptus
Passim membra pii fundit in urbe viri.
Tum mulier collegit ovans, et condidit artus,
Sola una famula [miracula] participante sibi.
Haec fuit insigni rapiendae causa coronae,
Gloria martyrii sic celebrata nitet.
Ante sepulcra pii dantur modo dona salutis,
Et corpus lacerum corpora multa fovet.
Dic, ubi, mors inimica, jaces? ubi victa recumbis,
88.0100B| Quando vides sancti funere vota dari?
Quem male credebas obitu finire salutem,
Dat vitam multis, et tenet ipse suam.
Huc captiva cubas, quae te regnare putabas,
Invadendo peris, teque furendo necas.
Te tua poena premit, tua te fera vincula torquent,
Quos dare vis gemitus, ipsa ferendo gemis.
Martyr ovans coelos retinet, tu livida, tristis,
Mors, inimica tibi Tartara nigra colis.
Florigera nunc sede manet sine fine beatus,
Inter odoratos thure calente [thura adoletque] choros.
Non aliquas metuit placato judice causas,
Praemia sed miles victor habenda petit.
Digna triumphantem, quae restat palma, sequetur,
88.0100C| Pro te, Christe, mori est gloria, vita, quies.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — XI. De basilica domni Dionysii.Miscellanea (Venantius) — XI. De Nicetio episcopo Treverensi. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — XI. De domno Saturnino.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-xi-de-domno-saturnino--venantius-fortunatus-b3e6db
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — XI. De domno Saturnino.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-xi-de-domno-saturnino--venantius-fortunatus-b3e6db.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.