88.0355C| Respice delicias, felix conviva, beatas,
Quas prius ornat odor, quam probet ipse sapor.
Molliter arridet rutulantum copia florum,
Vix tot campus habet quot modo mensa rosas.
Albent purpureis ubi lactea lilia blattis,
Certatimque novo fragrat odore locus.
Insultant epulae, stillanti germine fultae,
Quod mantile solet, cur rosa pulchra tegit?
Complacuit melius sine texile tegmine mensa,
Munere quam vario suavis obumbrat odor;
Enituit paries viridi pendente corymbo,
Quae loca calces habet, huc rosa pressa rubet.
Ubertas rerum tanta est, ut flore sereno,
Mollia sub tectis prata virere putes.
Si fugitiva placent, quae tam cito lapsa recedunt,
88.0355D| Invitent epulae nos, paradise, tuae.
Daedalicis manibus nituit textura sororis,
Tantum digna fuit mater habere decus.