Multiplices epulae concurrunt undique fusae,
Quid prius excipiam, me bonus error habet.
Carnea dona tumens, argentea gavata perfert,
Quo nimium pingui jure natabat olus.
Marmoreus defert discus, quod gignitur hortis,
88.0355B| Quo mihi mellitus fluxit in ore sapor.
Intumuit pullis vitreo scutella rotatu,
Subductis pennis, quam grave pondus habens!
Plurima de pictis concurrunt poma canistris,
Quorum blandifluus me saturavit odor.
Olla nigella nimis dat candida pocula lactis,
Atque superba venit, quae placitura fuit.
Haec dominae matri famulans, haec munera natae
Junctus amore pio certius ipse loquor.