Cur mihi tam validas innectis cura querelas?
Heu! mea vel tandem desere corda, dolor.
Quid revocas casus! jam me mea sarcina lassat
Quod jactare puto, cur duplicatur onus;
Tristius erro nimis, patriis vagus exsul ab oris,
Quam sit Apolloniis naufragus hospes aquis.
Venimus ut Mettin, cocus illic regius instans,
Absenti nantas abstulit, atque ratem.
De flammis ardente manu qui diripit escas,
Ille rati nescit parcere, tutus aquis.
Corde niger, fumo pastus fuligine tinctus,
88.0227C| Et cujus facies cacabus alter adest.
Cui sua sordentem pinxerunt arma colorem,
Fixuriae cucumae, scafa, patella, tripes.
Indignus versu, potius carbone notetur,
Et piceum referat turpis imago virum.
88.0228A| Res indigna nimis, gravis est injuria facti,
Plus juscella coci, quam mea jura valent.
Nec tantum Codex, quantum se cacabus effert,
Ut mea nec mihi sit participata ratis [Ms., rates].
Sed tamen auxilium solito porrexit amore,
Qui Domini pascens Villicus auget oves.
Praestitit, et gracili pavidus [Ms. placidus] cum lintre cucurrit.
Imbre, Euro, fluvio sed madefactus ego.
Jactavi reliquos, sequerentur ut inde pedestres,
Nam si nemo foris, nemo nec intus erat.
Mergere mox habuit cunctos rapiente periclo,
Naufragii testis nemo superstes erat.
Sic vicinus eram, postquam jactavimus omnes,
Ictibus ut crebris lamberet unda pedes
88.0228B| Obsequium, dixi, remove, modo nolo lavari,
Sed tamen instabat lympha rigare pedes
Nauciacum veniens refero mea tristia regi:
Risit, et ore pio jussit adesse ratem.
Quaerunt, nec poterant aliquam reperire carinam,
Donec cuncta cohors regia fluxit aquis.
Restitit hic solus praestans solatia Gogo,
Quod tribuit cunctis, non negat ille suis.
Dulcius alloquitur comitem qui Papulus astat,
Ut quamcunque mihi redderet ipse ratem;
Omnia perlustrans vidit sub littore lintrem,
Nec tamen hic poterat sarcina nostra capi.
Navita cum interea fecit me stare parumper,
Ordinat et sumptus, quos locus ipse dedit.
Quamvis parva ferat, satis est sibi sola voluntas,
88.0228C| Est nec parva quidem, quam dat amator opem.
Addidit et comes mihi pocula, gratus amicus,
In quantum poterant rura parare merum.
Sic mihi jucundam direxti, Pappule, proram
Felix vive, vale, dulcis amice, comes.