CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — X. Ad Magnulphum fratrem Lupi.

latín

Quam cito fama volat pernicibus excita pennis.
Et loca cuncta suis actibus aucta replet?
Nam tibi cum Rhenus, mihi sit Liger ecce propinquus,
Hic, Mangulfe decens, magnus honore places.
Sic tuba praeconis Sigimundi missa cucurrit,
Ut tua diffuso sint bona nota loco.
Quod tamen in brevibus vix signat epistola verbis,
Non quia cuncta canit, nec reticere cupit.
Juridico in primis pollens torrente relatu,
Sic regis, ut revoces facta vetusta novus.
88.0247A| Cujus in officiis aequi cultoris aratrum,
Semine justitiae plebs sua vota metit.
Nemo caret propriis, alienis nemo recumbit,
Sic facis, ut populum non vacet esse reum.
Sollicitudo tua reliquis fert dona salutis,
Et labor unius fit populosa quies.
Aequalis, concors, ut ab omnibus alme voceris,
Legibus hinc judex, hinc bonitate parens.
Da paucis veniam, quoniam mihi portitor instat,
Nam de fratre Lupi res monet ampla loqui.
Sic tribuat Dominus, meritis reparetis ut illum,
Quem pariter tecum cordis amore colo.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — X. Ad eumdem.Miscellanea (Venantius) — X. Ad Rhagnemundum episcopum. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — X. Ad Magnulphum fratrem Lupi.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-x-ad-magnulphum-fratrem-lu--venantius-fortunatus-376871
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — X. Ad Magnulphum fratrem Lupi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-x-ad-magnulphum-fratrem-lu--venantius-fortunatus-376871.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.