CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — VIII. Ad Virgines

latín

88.0284B|
Inter apostolicas acies sacrosque prophetas,
Proxima martyribus praemia virgo tenet.
Splendida sidereo circumdata lumine pergens,
Jungitur angelicis casta puella choris.
Fruge pudicitiae, coeli dotanda talento,
Aeterni regis ducitur in thalamos.
Pulchra corona caput triplici diademate cingit,
Et gemmae exornant pectora, colla, comam.
Induitur teneris superaddita purpura membris,
Et candore nivis fulgida palla tegit.
88.0284C| Floribus aeternis oculos rosa, lilia pascunt,
Et paradisiacus naribus intrat odor.
Unde magis, dulcis, hortamur, ut ista requiras,
Quae dedit Eugeniae Christus et alma Teclae.
Virgo Dei, fructus coeli, victoria mundi,
Ut semper regnes, has pete regis opes.
Sunt ibi chrysolithis fabricata palatia gemmis,
Atque smaragdineo janua poste viret.
Limina sardonychae variato lumine florent,
Et hiacynthaeus circuit ordo domum.
Aurea tecta micant, plebs aurea fulget in aula,
Et cum rege pio turba corusca nitet.
Ille puellarum locus est, quae, lucis amore,
Hic servant Domino, corpore, mente, fidem.
Despice quod terrae est, et clara sedebis in astris,
88.0284D| Christi ut sponsa placens regna superna colas.
Praesens vita nimis fugitivo tempore transit,
Virginis integritas glorificanda manet.
Paupertas te parva rogat cum divite Christo,
Ut venias nostro, dulcis alumna, sinu,
88.0285A| Quo patris auxilium Domino obtentura preceris,
Atque tibi felix regna beata pares,
Ut pariter sanctae merearis juncta Mariae,
Gaudia perpetuo concelebrare choro.
Has quaecunque piis manibus susceperis arrhas,
Non nuptura homini, sed sis amata Dei.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — VIII. Ad Felicem episcopum Namneticum [Nanneticum].Miscellanea (Venantius) — VIII. De basilica sancti Vincentii apud Garumnam. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — VIII. Ad Virgines
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-viii-ad-virgines--venantius-fortunatus-5812e8
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — VIII. Ad Virgines», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-viii-ad-virgines--venantius-fortunatus-5812e8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.