Discite, mortales, terris nihil esse quod obstet
Cum sacra templa Dei, flumine fixa manent.
88.0070A| Pulchra per angustos ut surgeret aula meatus,
Et si mons vetuit, praebuit unda locum.
Ut famularetur Domui vaga limpha supernae,
Cursibus antiquas ars nova subdit aquas;
Cum Baudegunde quo mente Basilius una
Hoc renovans, priscum reddit, et auget opus.
Sic, Martine, tuus honor amplus ubique meretur,
Ut loca nulla negent, quo tibi festa sonant.
Talibus officiis pacatus, opime sacerdos,
Quorum vota vides, redde benigne vicem.