88.0159A|
Illacrymant oculi, quatiuntur viscera fletu,
Nec tremuli digiti scribere dura valent.
Dum modo, quae volui vivo, dabo verba sepulto,
Carmine vel dulci cogor amara loqui.
Digne tuis meritis, Chalacterice sacerdos,
Tarde note mihi, quam cito, chare, fugis!
Tu patriam repetis, nos triste sub urbe relinquis,
Te tenet aula nitens, nos lacrymosa [tenebrosa] dies.
88.0159B| Ecce sub hoc tumulo pietatis membra quiescunt,
Dulcior ac [et] melli lingua sepulta jacet.
Forma venusta, decens animus, sine fine benignus,
Vox suavis, legem praemeditata Dei.
Spes cleri, tutor viduarum, panis egentum,
Cura propinquorum, promptus ad omne bonum.
Organa psalterii cecinit modulamine dulci,
Et tetigit laudans [laudis] plectra beata Dei.
Cautere eloquii bene purgans vulnera morbi,
Quo pascente, fuit fida medella gregi.
Sex qui lustra gerens, octo bonus insuper annos,
Ereptus terrae justus ad astra redis.
88.0160A| Ad paradisiacas epulas, te cive reducto,
Unde gemit mundus, gaudet honore polus.
Et quia non dubito quanta est tibi gloria laudum,
Nec debes fleri talis, amice Dei.
Haec qui, sancte Pater, pro magnis parva susurro,
Pro Fortunato, quaeso, precare tuo.