CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — IX. Ad eamdem pro Eulogiis transmissis.

latín

88.0354C|
Sollicita pietate jubes cognoscere semper,
Qualiter hic epulis, te tribuente, fover.
Haec quoque prima fuit hodiernae copia coenae,
Quod mihi perfuso melle dedistis olus.
Nec semel, aut iterum, sed terque quaterque cucurrit,
Cujus me poterat pascere solus odor.
Portitor ad tantos missus non sufficit unus,
Lassarunt totiens, qui rediere, pedes
Praeterea venit missus cum collibus altis,
Undique carnali monte superbus apex.
88.0355A| Deliciis cunctis, quas terra, vel unda ministrat,
Compositis epulis hortulus unus erat.
Haec ego nunc avidus superavi cuncta gulosus.
Et mons et hortus ventre tenetur iners.
Singula nec refero, quia me tua munera vincunt.
Ad coelos victrix, et super astra voles.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — IX. Ad Cantum blandum villam; de pomis dictum.Miscellanea (Venantius) — IX. Ad Felicem episcopum, de Paschate resurrectionis Domini. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — IX. Ad eamdem pro Eulogiis transmissis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-ix-ad-eamdem-pro-eulogiis--venantius-fortunatus-9e6f95
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — IX. Ad eamdem pro Eulogiis transmissis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-ix-ad-eamdem-pro-eulogiis--venantius-fortunatus-9e6f95.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.