CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — IX.

latín

Metrica Tirones nunc promant carmina castos,
Et laudem capiat quadrato carmine virgo.
Trinus in arce Deus qui pollet, saecla creavit,
Regnator mundi regnans in sedibus altis
88.0285B| Indigno conferre mihi dignetur in aevum
Cum sanctis requiem, quos laudo versibus istis.
Arbiter altithronus, qui servat sceptra superna,
Tradidit his coeli per sudum scandere limen,
Inter sanctorum cuneos qui laude perenni
Rite glorificant moderantem regna Tonantem.
Omnipotens Dominus, mundi formator, et auctor,
Nobis pauperibus confer suffragia certa,
Et ne concedas tradendos hostibus isthinc,
Sed magis exiguos defendens dextera tangat,
Ne praedo pellax coelorum claudere limen,
Vel sanctos valeat noxarum fallere scaena,
Ne fur strophosus foveam detrudat in atram,
Conditor a summo quod Christus servat olympo,
Pastor ovile tuens, neque possit nebula raptor,
88.0285C| Regales vastans caulas, bis dicere puppup,
Omnia sed custos defendat ovilia jam nunc
Maxima, praecipuum quae gestat nomine nomen;
Addere praesidium, mater, dignare precatu;
Nam tu perpetuum prompsisti lumine lumen,
Inantque, clamante sacro spiramine, euntes,
Cujus per multum jubar alto splendet ab axe,
Ac populos pariter replet vibramine flumen,
Rex regum, et princeps populorum dictus ab aevo,
Magnus de magno rerum regimine rector.
Illum nectere non possunt, nec cingere coeli,
88.0286A| Nec mare navigerum spumoso gurgite vallat,
Aut zonae mundi, quae stipant aethera celsa.
Clarorum vitam, qui castis moribus isthic,
Auxiliante Deo, vernabant flore perenni,
Sanctis aggrediar studiis edicere pauper.
Tanta tam digne si pauper praemia perdat,
Omnia cum nullus verbis explanet, et apte
Sat.................

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — IV. Item de signaculo sanctae crucis.Miscellanea (Venantius) — IX. Ad Cantum blandum villam; de pomis dictum. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — IX.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-ix--venantius-fortunatus-d02f84
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — IX.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-ix--venantius-fortunatus-d02f84.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.