Si pietas et sanctus amor dat vota petenti,
Exaudi famulos munere larga tuos,
88.0352C| Fortunatus agens, Agnes quoque, versibus orant,
Ut lassata nimis vina benigna bibas.
Sic tibi det Dominus, quaecunque poposceris ipsum,
Et tibi, sicut amas, vivat uterque rogans.
Suppliciter petimus, si non offendimus ambo,
Ut releves natos, mater opima, duos.
Non gula vos, sed causa trahat modo sumere vina,
Talis enim potus viscera lassa juvat.
Sic quoque Timotheum Paulus, tuba gentibus una,
Ne stomachum infirmet, sumere vina jubet.