CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaVenantius Fortunatus

Venantius Fortunatus · Medieval

Miscellanea (Venantius) — III. De Sigiberto rege et Brunichilde regina.

latín

88.0208B| Victor ab occasu, quem laus extendit in ortum,
Et facit egregium principis esse caput.
Quis tibi digna ferat? nam me vel dicere pauca,
88.0208C| Non trahit ingenium, sed tuus urget amor.
Si nunc Virgilius, si forsitan esset Homerus,
Nomine de vestro jam legeretur opus.
Sigeberte potens, generosis clare triumphis,
Hinc nova te virtus praedicat, inde genus.
Cujus rapta semel sumpsit Victoria pennas,
Et tua vulgando prospera facta, volat.
88.0209A| Saxone Thuringi resonant, sua damna moventes,
Unius ad laudes tot cecidisse viros.
Quod tunc ante aciem pedibus prior omnibus isti,
Hinc modo te reges unde sequantur habent
Prosperitate nova pacem tua bella dederunt,
Et peperit gladius gaudia certa tuus.
Plus tamen ut placeas, cum sit victoria jactans,
Tu magis unde subis, mitior inde manes.
Est tibi summus honor, sed mens praecessit honorem,
Moribus et vestris debitus extet [exstat] apex.
Justitiae cultor, pietatis amore coruscas,
Quod te plus habeat, certat utrumque bonum.
Lingua, decus, virtus, bonitas, mens, gratia pollent,
Ornarent cunctos singula vestra viros.
Cunctorum causas intra tua pectora condis,
88.0209B| Pro populi requie te pia cura tenet.
Omnibus una salus datus es, quali ordine sacro,
Tempore praesenti gaudia prisca refers.
Catholico cultu decorata est optima conjux,
Ecclesiae crevit, te faciente, domus.
Reginam meritis Brunichildem Christus amore
Tunc sibi conjunxit, hanc tibi quando dedit.
Altera vota coles melius, quia, munere Christi,
Pectora juncta prius, plus modo lege placent.
Rex pie reginae tanto de lumine gaude:
Acquisita bis est, quae tibi nupta semel.
Pulchra, modesta, decens, solers, grata, atque benigna,
Ingenio, vultu, nobilitate potens.
Sed quamvis tantum meruisset sola decorem,
Ante tamen homini, nunc placet ecce Deo.
88.0209C| Saecula longa micans, chara cum conjuge ducas,
Quam tibi divinus consociavit amor.

Sigue explorando

Por su autor
Venantius Fortunatus · 276 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Miscellanea (Venantius) — III. De basilica domni Stephani.Miscellanea (Venantius) — III. Epitaphium domni Tetrici episcopi civitatis Lingonicae. →

Expediente

Autor
Venantius Fortunatus
Título
Miscellanea (Venantius) — III. De Sigiberto rege et Brunichilde regina.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-miscellanea-venantius-iii-de-sigiberto-rege-et-b--venantius-fortunatus-9640ae
Cita recomendada
Venantius Fortunatus, «Miscellanea (Venantius) — III. De Sigiberto rege et Brunichilde regina.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-miscellanea-venantius-iii-de-sigiberto-rege-et-b--venantius-fortunatus-9640ae.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.