Quisquis ad haec sancti concurris limina templi,
Si venias supplex, hic prece sumis opem.
88.0065B| Quam sacer antistes Vitalis condidit arcem,
Culmine quae coelo est tempore ducta brevi.
Fundavit, struxit, dotavit; deinde dicavit,
Et meruit templi solvere vota sui.
88.0066A| Quo veneranda pii requiescunt viscera Petri,
Qui meruit solus clave ligare polos.
Paulus apostolica simul hac retinetur in aula,
Seductor quondam, qui modo doctor ovat.
Hanc sacer Andreas propriam sibi vindicat arcem,
Et cum fratre pio participata regit.
Haec sua tecta replet Laurentius igne sereno,
Cui pia flamma dedit luce perenne diem.
Vitali domus ista placet, qui vivus arenis
Defossus meruit perdere mortis iter.
Sunt loca Martini, qui texit veste tonantem,
Ne magis algeret, se spoliare dedit.
Ecce Vigili arx est, quem rustica turba peremit:
Unde mori voluit, mors magis ipsa fugit.
Incolit haec pariter Maturius atque Sisennus:
88.0066B| Quos genus atque fides, et tenet una salus.
Sanctus Alexander felixque Cecilia pollent:
Quos meritis omnes una corona manet.
Haec bonus antistes, Vitali urgente, Joannes,
88.0067A| Condidit egregio viscera sancta loco.
O nimium felix, aeternum in lumen iture,
Cujus vita suo proficit ista Deo [in studio].