Salutem primum iam a principio propitiam
mihi atque vobis, spectatores, nuntio.
Apporto vobis Plautum, lingua non manu,
quaeso ut benignis accipiatis auribus.
Nunc argumentum accipite atque animum advortite;prologus.0.55
quam potero in verba conferam paucissuma.
Atque hoc poetae faciunt in comoediis:
omnis res gestas esse Athenis autumant,
quo illud vobis graecum videatur magis;
ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.prologus.0.1020
Atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen
non atticissat, verum sicilicissitat.
Huic argumento antelogium hoc fuit;
nunc argumentum vobis demensum dabo,
non modio, neque trimodio, verum ipso horreo:prologus.0.1525
tantum ad narrandum argumentum adest benignitas.
Mercator quidam fuit Syracusis senex,
ei sunt nati filii gemini duo,
ita forma simili pueri, ut mater sua
non internosse posset quae mammam dabat,prologus.0.2020
neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,
ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:
ego illos non vidi, ne quis vostrum censeat.
Postquam iam pueri septuennes sunt, pater
oneravit navem magnam multis mercibus;prologus.0.2525
imponit geminum alterum in navem pater,
Tarentum avexit secum ad mercatum simul,
illum reliquit alterum apud matrem domi.
Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit.
Mortales multi, ut ad ludos, convenerant:prologus.0.3030
puer aberravit inter homines a patre.
Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,
is puerum tollit avehitque Epidamnium.
Pater eius autem postquam puerum perdidit,
animum despondit, eaque is aegritudineprologus.0.3535
paucis diebus post Tarenti emortuost.
Postquam Syracusas de ea re rediit nuntius
ad avom puerorum, puerum surruptum alterum
patremque pueri Tarenti esse emortuom,
immutat nomen avos huic gemino alteri;prologus.0.4040
ita illum dilexit, qui subruptust, alterum:
illius nomen indit illi qui domi est,
Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;
et ipsus eodem est avos vocatus nomine
(propterea illius nomen memini facilius,prologus.0.4545
quia illum clamore vidi flagitarier).
Ne mox erretis, iam nunc praedico prius:
idem est ambobus nomen geminis fratribus.
Nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,
ut hanc rem vobis examussim disputem.prologus.0.5050
Si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi
velit, audacter imperato et dicito,
sed ita ut det unde curari id possit sibi.
Nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit;
qui dederit, magis maiores nugas egerit.prologus.0.5555
Verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco.
Epidamniensis ille, quem dudum dixeram,
geminum illum puerum qui surrupuit alterum,
ei liberorum, nisi divitiae, nil erat:
adoptat illum puerum surrupticiumprologus.0.6060
sibi filium eique uxorem dotatam dedit,
eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
Nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,
ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule,
rapidus raptori pueri subduxit pedesprologus.0.6565
abstraxitque hominem in maximam malam crucem.
Illi divitiae evenerunt maximae.
Is illic habitat geminus surrupticius.
Nunc ille geminus, qui Syracusis habet,
hodie in Epidamnum veniet cum servo suoprologus.0.7070
hunc quaeritatum geminum germanum suom.
Haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:
quando alia agetur, aliud fiet oppidum;
sicut familiae quoque solent mutarier:
modo †ni caditat leno, modo adulescens, modo senex,prologus.0.7575
pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus
<nowiki>* * *</nowiki>76a