CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWandalbertus Prumiensis

Wandalbertus Prumiensis · Medieval

Martyrologium (Wandalbertus Prumiensis) — Hymnus in omnes sanctos.

latín

121.0624B| Christe, coelorum modulans caterva
Quem canit, laudat sitiens, cupitque,
Consonas laudes, petimus clientum
Cerne favendo.

Te chori Regem celebrant superni,
Civium turmae et recinunt piorum;
Celsa quos coeli retinens coruscat
Aula, fovetque.

Patriarcharum veneranda teque
Turba collaudans jugiter beata,
Percipit vitae sitiens perennis
Munera semper.

Te prophetarum resonant loquentum
Spiritus; missi quoque te per orbem
Praedicant verbi pariter ministri
121.0624C| Voce manuque.

Martyrum sanguis simul et triumphans
Cum sacerdotum tonat ore; casta
Virgines jungunt viduae et canoris
Tympana sistris.

Omnis ostendit Dominum docetque
Te poli summo radians in axe
Ordo, te servi canimus fideli
Cordis honore.

Tu libens nostrum petimus reatum
Solve, tu castam famulis piamque
Mentis aspirans cumula benigno
Munere laudem.

Gloriam coeli tibi vox perennem
Reddat exsultans, Pater, atque Nate,
121.0624D| Spiritus, regno quibus alme compar
Vivis eodem.

Sigue explorando

Por su autor
Wandalbertus Prumiensis · 145 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Martyrologium (Wandalbertus Prumiensis) — Dies 9Martyrologium (Wandalbertus Prumiensis) — October. →

Expediente

Autor
Wandalbertus Prumiensis
Título
Martyrologium (Wandalbertus Prumiensis) — Hymnus in omnes sanctos.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-martyrologium-wandalbertus-prumiensis-hymnus-in--wandalbertus-prumiensis-f00ccf
Cita recomendada
Wandalbertus Prumiensis, «Martyrologium (Wandalbertus Prumiensis) — Hymnus in omnes sanctos.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-martyrologium-wandalbertus-prumiensis-hymnus-in--wandalbertus-prumiensis-f00ccf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.