Diva, quae has caeli generatim in auras
Cuncta producis, cupidumque amorem
Undique infundens, facis ut perenne
saecla propagent;
Qua nihil laetum sine, amabile est nil
Nilque iucundum, sine qua nec ipsae
Gratae erunt cuiquam Charites, nec ipsa
blanda voluptas;
Dum tibi laetus reparatur orbis,
Dum per herbosos pecus omne campos
Vim tuam sentit, tibi plaudit omnis,
diva, volucris;
Dum nihil, quamvis rigidum, feroxque est,
Ossibus quod non penitus sub imis
Sit tua tactum face, quod tuos non
sentiat ignes,
Una erit flammarum et amoris expers?
Una secura his Lalage resistet?
Tange age ultrici, dea, pertinacem
tange flagello.
Quod si ita tanges, fera ut obstinatum
Applicet nostris animum querelis,
Nec preces ultra miseras superba
negligat aure,
Conseram laetam tibi, diva, myrtum,
Vancius qua se rosifer revolvit:
Hanc mero supplex, niveo et rigabo
lacte quotannis.
Hanc et immistae pueris puellae
Circum agent laetas pariter choreas,
Teque prima unam, simul ultima unam
voce canent te.
Te canent unam, volucremque natum
Qui ferox, duro et similis parenti,
Acer et flamma est, et agente certum
cuspide vulnus.
Spargam odoratas violas rosasque
Ipse ego, votique reus secabo
Grata torquatae ante tuas columbae
guttura flammas.