CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Ludus Septem Sapientium — 9. Pittacus

latín

Mytilena <ego> ortus Pittacus sum Lesbius,
gignoske kairon qui docui sententiam.
sed iste kairos, tempus ut noris, monet
et esse kairon, tempestivum quod vocant.
Romana sic est vox «veni in tempore ».
Vester quoque <Afer> comicus Terentius
rerum omnium esse primum tempus autumat,
ad Antiphilam quom venerat servus Dromo
nullo inpeditam, temporis servans vicem.
Reputate cuncti, quotiens offensam incidat,
spectata cui non fuerit opportunitas.
Tempus me abire, molestus ne sim: plaudite.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Ludus Septem Sapientium — 8. BiasLudus Septem Sapientium (Migne) →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Ludus Septem Sapientium — 9. Pittacus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-ludus-septem-sapientium-9-pittacus--decimus-magnus-ausonius-f3782b
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Ludus Septem Sapientium — 9. Pittacus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-ludus-septem-sapientium-9-pittacus--decimus-magnus-ausonius-f3782b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.