CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Ludus Septem Sapientium — 7. Thales

latín

Milesius sum Thales, aquam qui principem
rebus creandis dixi, ut vates Pindarus.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Dedere piscatores extractum mari.
Namque hi iubente Delio me legerant,
quod ille munus hoc sapienti miserat. Ego
recusans non recepi et reddidi
ferendum ad alios, quos priores crederem.
Dein per omnes septem sapientes viros
missum ac remissum rursus ad me deferunt.
Ego receptum consecravi Apollini.
Nam si sapientem deligi Phoebus iubet,
non hominem quemquam, set deum credi decet.
Is igitur ego sum. Causa set in scaenam fuit
mihi prodeundi, quae tribus ante me,
adsertor ut sententiae fierem meae.
Ea displicebit, non tamen prudentibus,
quos docuit usus et peritos reddidit.
<En> £ggya para d'hata Graece dicimus;
Latinum est: «sponde; noxa praesto tibi est».
Per mille possim currere exempla, ut probem
praedes vadesque paenitudinis reos;
sed nolo nominatim quemquam dicere.
Sibi quisque vestrum dicat et secum putet,
spondere quantis damno fuerit et malo.
Gratum hoc officium maneat, ambobus tamen.
Pars plaudite ergo, pars offensi explodite.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Ludus Septem Sapientium — 6. CleobulusLudus Septem Sapientium — 8. Bias →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Ludus Septem Sapientium — 7. Thales
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-ludus-septem-sapientium-7-thales--decimus-magnus-ausonius-3a1ff7
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Ludus Septem Sapientium — 7. Thales», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-ludus-septem-sapientium-7-thales--decimus-magnus-ausonius-3a1ff7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.