CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Liber IV — Carmen III

latín

Quem tu, Melpomene, semel
nascentem placido lumine videris,
illum non labor Isthmius
clarabit pugilem, non equos inpiger

curru ducet Achaico
victorem neque res bellica Deliis
ornatum foliis ducem,
quod regum tumidas contuderit minas,

ostendet Capitolio:
sed quae Tibur aquae fertile praefluunt
et spissae nemorum comae
fingent Aeolio carmine nobilem.

Romae principis urbium
dignatur suboles inter amabilis
vatum ponere me choros
et iam dente minus mordeor invido.

o testudinis aureae
dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
o mutis quoque piscibus
donatura cycni, si libeat, sonum,

totum muneris hoc tui est,
quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae:
quod spiro et placeo, si placeo, tuum est

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber IV — Carmen IILiber IV — Carmen IV →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Liber IV — Carmen III
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iv-carmen-iii--quintus-horatius-flaccus-00231b
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Liber IV — Carmen III», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iv-carmen-iii--quintus-horatius-flaccus-00231b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.