CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber IV — 13

latín

Personae:

Caroletus, Quintinus.

C.
Adfuisti matutinae praecationi?

Q.
Adfui: tu vero ubi eras?

C.
Iveram ad patrem in cauponam.

Q.
Quid eo?

C.
Heri vesperi iusserat, ut se convenirem bene mane.

Q.
Qui ausus es tam mane prodire, idque inconsulto praeceptore?

C.
Iam heri veniam impetraram, antequam iretur cubitum. Sed dic mihi, quid ille a precatione palam admonuit?

Q.
‘Audivi (inquit) esse inter vos, qui saepenumero Anglice fabulentur, et nemo interea vestrum mihi quicquam indicat; quod est argumentum consensionis omnium in eodem peccato.’ Haec fuit accusationis summa; deinde in eam sententiam multa dixit, quae meminisse non potui.

C.
Sed quae tandem fuit conclusio?

Q.
‘Quamobrem (inquit) admoneo vos, ut alius, alium ad Latine loquendum cohortemini diligenter, et eorum nomina, qui parere noluerunt, ad me quamprimum deferatis, ut huic malo remedium adhibeam.’

C.
Nullum igitur verbum licebit efferre Anglicum.

Q.
Quantum ex verbis eius colligere potui, non ita rem intelligit. Non enim (ut scis) usque adeo est severus exactor, ut statim puniat, si cui verbum aliquod inter colloquendum exciderit.

C.
Aliquoties (ut memini) palam dixit, edictum suum ad eos demum pertinere, qui cum Latine sciant, tamen semper latibula quaerunt, ut Anglice fabulentur, idque de rebus ineptissimis.

Q.
Ea est quorundam pertinacia, ut malint saepissime vapulare repugnando praeceptis honestissimis, quam laudari atque etiam diligi obsequendo.

C.
Meministin' audire ex ipso praeceptore, ‘Nitimur in vetitum’?

Q.
Memini, atque adeo est verissimum: tamen qui doctrinam Christi libenter amplectuntur, non studio peccant neque malitia

C.
Istud praestat verus ille timor Domini.

Q.
Tales igitur, quoad licet per naturae infirmitatem, sedulo cavere nituntur, ne quid scientes faciant, dicant, aut cogitent, quo Deus vel minimum offendatur.

C.
Ergo studeamus et nos id ipsum cavere: studeamus recte vivere, et Dei nostri parere voluntati; non modo ne vapulemus, sed magis ut illi optimo Patri nostro placeamus.

Q.
Ita fiet, ut vere simus non ‘tenebrarum’, sed‘ lucis filii’.

c.
Sed de his alias plura: ad disputationes nos recipiamus.

Q.
Ecce! vocat signum.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber IV — 12Liber IV — 14 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber IV — 13
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iv-13--maturinus-corderius-1bca56
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber IV — 13», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iv-13--maturinus-corderius-1bca56.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.