CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 8

latín

Personae:

Laurentius, Magister.

L.
Licetne exire, Magister?

M.
Quae tibi est exeundi causa?

L.
Ut quaeram in foro aliquem ex nostratibus.

M.
Quid istud opus est?

L.
Mandare illi volo, ut meos admoneat de pane mihi aut adserendo, aut mittendo.

M.
‘ubi panis deficit, omnia sunt illic venalia.’

L.
Istud vulgatum est apud nos proverbium.

M.
Imo ubique pervulgatum, adeo panis mortalium vitae est necessarius. Sed ad rem: tu nunc prodire vis?

L.
Si tibi placet, Magister, mei negotii occasionem amittam.

M.
Abi, et festina ante prandium redire.

L.
Dabo equidem operam.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 7Liber III — 9 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 8
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-8--maturinus-corderius-c6b1f4
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 8», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-8--maturinus-corderius-c6b1f4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.