CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber III — 26

latín

Personae:

Gasper, Ludimagister.

G.
Licetne prodire, praeceptor?

L.
Quo?

G.
Primum ad sartorem, deinde ad tonsorem.

L.
Cur ad sartorem?

G.
Ut curem tibialia reficienda.

L.
Suntne lacerata?

G.
Adeo lacerata, ut vix induere possim.

L.
Cur ad tonsorem?

G.
Ut illi ostendam ulcus, quod mini his diebus subortum est in femore.

L.
Detege, ut videam.

G.
Vide, quando ita placet.

L.
Est furunculus.

G.
Ita coniiciebam.

L.
Cum aperueris tonsori, roga illum ut emplastrum ulceri aptum adhibeat.

G.
Faciam quod suades.

L.
Sed nunquis est qui tecum adire velit?

G.
Imo Ioannes Fluvianus.

L.
Quod habet negotium?

G.
Tonsorem quoque vult adire.

L.
Ite igitur una, et redite similiter.

G.
Nunquid vis praeterea?

L.
Ut maturetis reditum, ne merenda vestra mulctemini.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber III — 25Liber III — 27 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber III — 26
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iii-26--maturinus-corderius-428ff5
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber III — 26», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iii-26--maturinus-corderius-428ff5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.