CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber II — 64

latín

Personae:

N., O..

N.
Ergone abis in patriam?

O.
Cogor abire, nempe accersitus a patre.

N.
Nunquamne es reversurus?

O.
Non, spero.

N.
Quando profecturus es?

O.
Crastino die, ut opinor.

N.
Siccine igitur me relinquis?

O.
Ita necesse est.

N.
O me miserum! ubi et quando amicum talem reperiam? talem studiorum meorum socium?

O.
Ne doleas, esto animo bono; meliorem tibi dabit Deus.

N.
Ille quidem potest, scio; at ego vix sperare possum.

O.
Noli, obsecro, te affligere tantopere; nec enim hac separatione corporum interitura est amicitia nostra, quin potius atcrescet magis; et absentes corpore, praesentes animis erimus. Quid? Epistolae, quas ultro citroque dabimus, quantam vim speras habituras esse? Quid? quod mutuo illo desiderio amor ipse noster fiet iucundior?

N.
Verisimilia sunt quae dicis omnia; sed interim non lenitur dolor meus. O Ah! Reprime Lachrymas.

N.
Non queo prae dolore.

O.
Siccine agis? an putas me minore dolore tangi? Sed quid agas? divinae voluntati parendum est. Nunc ipse te collige, obsecro; ac potius ad hilariter coenandum te para. Pluribus a coena colloquemur.

N.
O quam triste divortium!

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber II — 63Liber II — 65 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber II — 64
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ii-64--maturinus-corderius-78f508
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber II — 64», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ii-64--maturinus-corderius-78f508.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.