CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber II — 57

latín

Personae:

Praepositus, Caulonius.

P.
Hodie pecuniam a patre accepi, si tibi forte est opus.

C.
Nihil nunc opus est mihi; sed tamen gratiam habeo maximam, quod pro tua liberalitate ultro mihi offers beneficium. Quotus enim quisque id faciat?

P.
Credo esse paucissimos: tu me tamen non semel beneficiis provocasti.

C.
Adeo parva illa fuerunt, ut non sint commemoratione digna.

P.
Non est parvum beneficium, quod ab optima voluntate profectum est.

C.
Utinam Dei erga nos beneficia tam expenderemus, quam solemus hominum.

P.
Faxit ille ut in ea cogitatione nos exerceamus et saepius et diligentius.

C.
Illud profecto necesse est, si volumus eius benignitatem saepius experiri.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber II — 56Liber II — 58 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber II — 57
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ii-57--maturinus-corderius-6000fe
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber II — 57», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ii-57--maturinus-corderius-6000fe.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.