CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber II — 52

latín

Personae:

Paulus, Timotheus, Solomon iudex.

P.
Optatus mihi ades, Timothee: quaerebam qui mecum certare vellet; sed omnes ad lusus certamen currunt: tu vero quid ais?

T.
Quid ego malim, quam. tecum de nostris studiis pacifice contendere?

P.
Sed quod petis certandi argumentum? An de repetendis Ciceronis Epistolis?

T.
Malo de Catone.

P.
Quamobrem?

T.
Quia restant mihi ediscendae aliquot praelectiones de Cicerone. Scis enim me aegrotasse fere duas hebdomadas.

P.
Memini. Vis igitur dicamus secundum librum Moralium Distichorum?

T.
Est longus nimis in hanc horam.

P.
Quid ita?

T.
Quia nobis aliquandiu ludendum est, ut corpus exerceamus ad valetudinem conservandam.

P.
Dicamus ergo librum tertium, qui est brevissimus.

T.
Sed iudicem volo.

P.
Praesto est Solomon, qui me ob eam rem sequitur

T.
Vis igitur, Solomon, audire nos?

S.
Quid dicturi estis?

P.
Tertium librum Distichorum Moralium.

S.
Nonne alternis dicetis?

T.
Scilicet suum uterque Distichum.

S.
At, pueri, (ne erretis) nolo vos audire tanquam iudex.

P.
Cur non?

S.
Ne forte mea sententia alteruter amicorum offendatur.

T.
In quo igitur nobis eris adiutor?

S.
Notabo in chartula diligenter utriusque lapsus; deinde referetis ad praeceptorem.

T.
Quid tum fiet?

S.
Ille, utri videbitur, et victoriam et praemium adiudicabit.

P.
Eris igitur nobis tantum testis?

S.
Sic intelligo.

T.
Optima sane videtur mihi ratio.

P.
Mihi quoque valde probatur.

S.
Sed unum restat.

T.
Quid est?

S.
Vultisne praeter lapsus manifestos haesitationes etiam notari?

T.
Sic volunt praeceptoris leges super hac re.

S.
Date mihi librum in manum, ut certius observare possim.

P.
Tene meum.

T.
Incipiamne?

P.
Aequum est, quia tu a me provocatus es.

T.
Audi, (quaeso) Solomon, sed diligenter.

S.
Tu vero cave dicas negligenter.

T.
Hoc quicunque cupis carmen cognoscere,
Lector, Haec praecepta feres, quae sunt gratissima vitae.

P.
Instrue praeceptis animum, nec discere cesses:
Nam sine doctrina vita est quasi mortis imago.

T.
Commoda multa feres: sin autem spreveris illud,
Non me scriptorem, sed te neglexeris ipse.

P.
Cum recte vivas, ne cures verba malorum:
Arbitrii nostri, etc.

Sic pergunt ad finem usque libri tertii.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber II — 51Liber II — 53 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber II — 52
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ii-52--maturinus-corderius-ff1ae2
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber II — 52», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ii-52--maturinus-corderius-ff1ae2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.