CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber II — 3

latín

Personae:

Observator, Briscuntellus.

Ob.
Desinite, o pueri, garrire, absente magistro,
Verba quibus summus laeditur ille Pater.
De studiis potius tractate et rebus honestis:
Discite sermones aptaque verba loqui.
Discite et inter vos reddenda revolvere saepe:
Doctor enim pueris semper adesse nequit.
Discite sectari vestigia certa bonorum:
Otia vos fallant blanda, cavete, precor.
En, ego praemoneo, vos ne delectet abuti
Tempore, ne tergum verbera dura premant.
Ecce iterum vobis morum praedico magister:
Si quis erit caesus, ne mihi det vitio.

B.
Desine plura loqui, nemo parere recusat:
Est monitor nobis optimus ille Pater,
Illiusque Patris natus, cui nomen Iesus,
Et qui nos renovans Spiritus intus alit.

Ob.
Quem mihi sperassem tam respondere par atum?
Qui; puer Angelicos mittit ab ore sonos?
O quam te memorem, nostrae doctissime classis!
Nam tibi divinum carmen ab ore fluit.
Non sum tam felix, ut fundam ex tempore versus:
Sed modo quae dixi praemeditatus eram.

B.
Si meditatus eras, qui nunc tam fundis aperte
Castalios latices? qui furor iste novus?

Ob.
Nam tua me tantis moverunt carmina flammis,
Ut mihi nunc videar posse movere feras.

B.
Sed cur immeritum tantis me laudibus effers?
Est tribuenda uni gloria summa Deo.
Atque utinam eloquium nobis spatiumque daretur,
Et nostra in laudes solveret ora suas.
Sed quia tempus adest ut voce et mente precemur,
Idque iubet doctor, desino plura loqui.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber II — 29Liber II — 30 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber II — 3
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ii-3--maturinus-corderius-87fe93
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber II — 3», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ii-3--maturinus-corderius-87fe93.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.