CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber II — 17

latín

Personae:

A., B..

A.
Quo nunc solus abis?

B.
Semper a versibus aliquid auspicaris.

A.
Facile est carmen incipere, deducere non item. Sed dic, quo nunc is?

B.
Recta in portum.

A.
Quid in portu habes negotii?

B.
Viso ecquid alimenti mihi advectum sit.

A.
Vis me tibi comitem?

B.
Imo etiam ducem, si tibi ita videtur.

A.
Nunquam dux esse didici, sed saepe egi comitem.

B.
Nihil ad rem pertinet pluribus verbis hic fabulari; eamus una.

A.
Eamus sane: confabulari licebit amplius ambulando in ripa lacus, si navis nondum appulsa sit.

B.
Quid si iam appulsa?

A.
Tamen deambulare satis diu poterimus, dum exonerabitur.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber II — 16Liber II — 18 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber II — 17
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ii-17--maturinus-corderius-086bbc
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber II — 17», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ii-17--maturinus-corderius-086bbc.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.