CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber I — 69

latín

Personae:

A., B..

A.
Visne repetamus una?

B.
Quidnam?

A.
Id quod nobis praescriptum est.

B.
Equidem volo: sed quo genere repetendi utemur?

A.
Audiamus nos vicissim.

B.
Sic praeceptor nos monet saepe.

A.
Recte monet; sed male paremus.

B.
Uter incipiet?

A.
Ego, si ita tibi placet.

B.
Maxime placet; incipe igitur.

A.
Secundae declinationis nomina his exemplis Latine declinantur,

Magister, Puer, Dominus, Lanius, Antonius, Regnum.

B.
Quae sunt hodie declinanda?

A.
Hesternum quidem est Lanius, hodiernum vero Antonius.

B.
Cur nos id repetimus quotidie, quod pridie reddidimus?

A.
Quia sic praeceptor iubet.

B.
Id satis scio: sed cur iubet?

A.
Ad confirmandam memoriam.

B.
Age, declina Lanius.

A.
Nom. Sing. Hic Lanius. Gen. huius lanii, etc. ad finem usque.

B.
Verte Anglice.

A.
Lanius, lanii, g. m. A Butcher.

B.
Declina Antonius.

A.
Nom. Sing. Hic Antonius. Gen. huius Antonii. Dat. huic Antonio, etc. ad finem usque.

B.
Verte Anglice.

A.
Antonius, Antonii, g. m. est nomen viri, It is the proper name of a man, Anglice Antony.

B.
Cur dicis nomen viri? tu nondum es vir.

A.
Fateor; sed sunt alii Antonii, qui viri sunt.

B.
Utinam aliquando vir evadas.

A.
Evadam, Deo iuvante.

B.
Attende nunc, ut vicissim audias me.

A.
Isthic sum, dic audacter.

B.
Secundae declinationis nomina.

A.
Desine; Praeceptor adest.

B.
Audio tussientem; desinamus, ne putet nos garrire.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber I — 68Liber I — 7 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber I — 69
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-i-69--maturinus-corderius-274ccb
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber I — 69», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-i-69--maturinus-corderius-274ccb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.