CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMaturinus Corderius

Maturinus Corderius · Renacimiento

Liber I — 60

latín

Personae:

Elizius, Delphinus.

E.
Qua de re sic elatus es laetitia?

D.
Pater meus modo advenit.

E.
Quid mea refert?

D.
Imo plurimum; quia nobis impretravit ludendi veniam.

E.
Ain' tu?

D.
Vide pueros iam ludentes in area.

E.
Ludant sane alii: ego studere malim quam ludere.

D.
Nec minus ego, sed in tempore: nam (ut est in proverbio)‘ Omnia tempus habent’. Unde et nos recte monet Cato noster:

‘Interpone tuis interdum gaudia curis; ’

‘Ut possis animo quemvis sufferre laborem.’

E.
Vera sunt quae dicis, fateor: sed interim omitte me, ut serio studeam.

D.
Per me studeas licet; nihil impedio: at ego hac utar occasione.

E.
Utere sane.

Sigue explorando

Por su autor
Maturinus Corderius · 227 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber I — 6Liber I — 61 →

Expediente

Autor
Maturinus Corderius
Título
Liber I — 60
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-i-60--maturinus-corderius-967003
Cita recomendada
Maturinus Corderius, «Liber I — 60», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-i-60--maturinus-corderius-967003.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.