CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAudradus Modicus

Audradus Modicus · Medieval

Liber de fonte vitae — Et eripientem e faucibus draconis homines.

latín

O nova captivis facies tunc visa Tonantis,
Qui genus humanum rapuit de fauce draconis.
Vincula dissolvit, praedam patrique reduxit,
Armillaeque tetras percussit cuspide fauces,
Posse nec indulsit sanari vulnus apertum
115.0023A| Tunc mortis morsus praedictus voce prophetae
Exstitit, et partem rapuit, partemque reliquit.
Primus et ad vitam devicta morte triumphans,
Ter redeunte die, post haec surrexit ab umbris
Christus, et e tenebris lumen resplenduit orbi.
Ut sol post tenebras consurgit luce coruscus.
Condere quem densae nunquam potuere tenebrae.
Sic chaos exsuperans Christus, de morte migravit,
Atque pium celebri cum nomine Pascha sacravit.
Quo transivit enim lux est, et vita perennis,
Dans formam nobis tenebris exsurgere posse,
Si tamen illius celebremus dogmatis horam,
Lumine quam lunae numero signavit et almo.
Inferiora legas, si vis haec carmina nosse.

Sigue explorando

Por su autor
Audradus Modicus · 27 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber de fonte vitae — De creatione mundi et hominis, cui Deus infundit vitam.Liber de fonte vitae — Explicatio mystica Paschatis et ejus dierum. →

Expediente

Autor
Audradus Modicus
Título
Liber de fonte vitae — Et eripientem e faucibus draconis homines.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-de-fonte-vitae-et-eripientem-e-faucibus-dr--audradus-modicus-c69eb1
Cita recomendada
Audradus Modicus, «Liber de fonte vitae — Et eripientem e faucibus draconis homines.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-de-fonte-vitae-et-eripientem-e-faucibus-dr--audradus-modicus-c69eb1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.