CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPetrus de Ebulo

Petrus de Ebulo · Medieval

Liber ad honorem Augusti — Particula VI.: Epistola ad Tancredum

latín

Protinus accepta bigamus notat ista papiro;
Hec in nocturnis verba fuere notis:
"Hanc tibi Matheus mitto Tancrede salutem,
Quam, cito ni venias, qui ferat, alter erit:
Rumpe moras, venias comitatus utraque prole;
Prole recepturus regia sceptra, veni.
Rumpe moras, postpone fidem, dimitte maritam.
Ipse tibi scribo, qui tibi regna dabo.
Per me regnabis, per me tibi regna dabuntur;
Fac cito quod venias, nam mora sepe nocet.
Inceptis desiste tuis, irascimur illis;
Nam, sicut debes, non sapienter agis.
Cui facis heredi regnum iurare vel urbes ?
Quem legis heredem ? Cui tua regna paras ?
Absenti domino magnas inducitis urbes,
Ut iurent; aliis das, quod habere potes.
Nec te, si qua fides, nec te periuria tardent:
Gloria regnandi cuncta licere facit.
Andronicus si forte suo iuravit Alexi,
Ipse cruentato sceptra nepote tulit.
Heredem regni fidei maculare pudorem
Non puduit profugum sub Manuele senem.
Unum natorum" - si phas foret atque liceret! -
Debueras dure subdere sponte neci.
Ipse ego, triste pedes quotiens sinthoma perurit,
Non hominum dubito sanguinis esse reus."

Sigue explorando

Por su autor
Petrus de Ebulo · 54 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber ad honorem Augusti — Particula V.: Suasio vicecancellarii dissuadentis ad presulem PanormiLiber ad honorem Augusti — Particula VII.: Spuriosa unctio regni →

Expediente

Autor
Petrus de Ebulo
Título
Liber ad honorem Augusti — Particula VI.: Epistola ad Tancredum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ad-honorem-augusti-particula-vi-epistola-a--petrus-de-ebulo-2cedfd
Cita recomendada
Petrus de Ebulo, «Liber ad honorem Augusti — Particula VI.: Epistola ad Tancredum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ad-honorem-augusti-particula-vi-epistola-a--petrus-de-ebulo-2cedfd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.