CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPetrus de Ebulo

Petrus de Ebulo · Medieval

Liber ad honorem Augusti — Particula IV.: Adversa et diversa petentium voluntas

latín

Post lacrimas, post exequias, post triste sepulchrum
Scismatis exoritur semen in urbe ducum.
In sua versa manus precordia sanguinis hausit
Urbs tantum, quantum nemo referre potest.
Postquam sacrilego fuit urbs saturata cruore,
A propria modicum cede quieta fuit.
Quisque sibi petit in regem, quem norat amicum:
Hic se maiorem querit, et ille parem;
Hic consanguineum querit, petit ille sodalem;
Hic humilem laudat, laudat et ille ferum.
Quisque sibi regem petit hunc, legit hunc, petit illum;
Non erat in voto mens pharisea pari.
Tancredum petit hic, comitem petit ille Rogerum:
Quod petit hic, negat hic; quod negat hic, petit hic.
Ambo duces equitum, rationis uterque magister;
Hic dator, ille tenax, hic brevis, ille gigas.
Intus at interea vicecancellarius ardet:
Ut sibi Tancredum gens petat, unus agit.
Hoc negat antistes, qui gualterizatur ubique,
Votaque Mathei curia tota negat.
Ille suis ceptis magis ac magis instat iniquis,
In votis animam dans nichil esse suam.
Vi, prece, promissis, trahit in sua vota rebelles,
Tendens multimodis recia plena dolis.
Pollicitis humiles, prece magnos, munere faustos
Vincit, et antistes simplicitate ruit.

Sigue explorando

Por su autor
Petrus de Ebulo · 54 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber ad honorem Augusti — Particula III.: Lamentatio et luctus PanormiLiber ad honorem Augusti — Particula IX.: Abortivi fallax iniquitas proscribit ascriptos →

Expediente

Autor
Petrus de Ebulo
Título
Liber ad honorem Augusti — Particula IV.: Adversa et diversa petentium voluntas
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ad-honorem-augusti-particula-iv-adversa-et--petrus-de-ebulo-14b800
Cita recomendada
Petrus de Ebulo, «Liber ad honorem Augusti — Particula IV.: Adversa et diversa petentium voluntas», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ad-honorem-augusti-particula-iv-adversa-et--petrus-de-ebulo-14b800.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.