CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPetrus de Ebulo

Petrus de Ebulo · Medieval

Liber ad honorem Augusti — P<articula> XXI.: Imperialis populo resistenti loquutio

latín

Ex hinc Teutonicus verbis respondet et armis:
Ospes in ignota dimicat orbe fides!
Illa tamen constans, ut erat de nomine constans,
Et quia famosi Cesaris uxor erat,
Hostes alloquitur audacter ab ore fenestre.
Sic ait: "Audite, quid mea verba velint.
Saltim dum loquimur, compescite tela manusque.
Pauca loquar, multo pondere verba tamen.
Gens magne fidei, rationis summa probate,
Que sim, que fuerim, nostis, et inde queror.
Cesar abit vel obit, vobis ut dicitur; ergo,
Si placet, exul eam Cesaris orba mei.
Ad mentem revocate fidem, cohibete furorem,
Nec vos seducant littera, verba, sonus.
Nec quociens resonant in nube tonitrua celi,
Emisso tociens fulminat igne deus.
Si presul scripsit, tamen, ut reor, irrita scripsit.
Hic patrie fraudis curat et artis opus,
Hic trahit in species scelerum genus omne malorum;
Quod patris ora vomunt, filius haurit idem.
Credite pastori profugo, qui natus ab ydra
Ut coluber nunquam degenerare potest;
Est igitur virtus quandoque resistere verbis
Et dare pro fidei pondere menbra neci.
Si pugnare licet, superest michi miles et aurum:
In propriam redeat, consulo, quisque domum.
Est michi Corradus Capue, Dipoldus in Archi:
Hic pars milicie, dux erit ille ducum.
Darius Eboleos, ut ait michi nuncius, agros
Hac cremat, hac radit ille Thetinus oves.
Gens pure fidei mediis exquirit in armis
Velle meum, pro me sponte parata mori;
Nec sine velle meo, multo licet hoste cohacta,
Ad Tancridinum vult repedare scelus.
Huius ad exemplum, cives, concurrite gentis,
Que sit in Ebolea, discite, gente fides.
Ebole, ni peream, memori tibi lance rependam,
Pectoris affectus, que meruere boni."
Durus ad hec populus truculentior aspide factus
Acrius insurgit.

Sigue explorando

Por su autor
Petrus de Ebulo · 54 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber ad honorem Augusti — P<articula> XX.: Fidei oblita religioLiber ad honorem Augusti — P<articula> XXIII.: Oratio salutaris →

Expediente

Autor
Petrus de Ebulo
Título
Liber ad honorem Augusti — P<articula> XXI.: Imperialis populo resistenti loquutio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ad-honorem-augusti-p-articula-xxi-imperial--petrus-de-ebulo-0ce762
Cita recomendada
Petrus de Ebulo, «Liber ad honorem Augusti — P XXI.: Imperialis populo resistenti loquutio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ad-honorem-augusti-p-articula-xxi-imperial--petrus-de-ebulo-0ce762.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.