CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPetrus de Ebulo

Petrus de Ebulo · Medieval

Liber ad honorem Augusti — P<articula> XIX.: Imperialis ab obsidione regressus

latín

Ut videt ere duces saturatos Cesar et aurum
Eructare suos, mens subit ista loqui:
"Qui fluvios nostros dudum siccastis Yberos,
In fontes Siculos mergitis omne caput.
Equor adhuc superest, licet inpotabile, vobis,
Nec mare, quod saturet vos, nec abyssus habet. "
Nec mora comperta tunc Cesar fraude suorum
Arripit a tritea febre coactus iter.
O quantum pene quantumve timoris in omnes
Sollicitans animos intulit illa dies!
Ut coadunat oves timor a pastore relictas,
Quas canis exclusit solus ab ore lupi,
Non aliter, quos imperii pia gratia fovit,
Hic flet, et ille dolet: regnat ubique metus.
Quid tibi tunc animi, que mens fuit, archilevita,
Cum recipis vetitum posse videre Iovem,
Et tamen evelli subito temtoria cernis!
Nox erat et castris nec fragor ullus erat.
Funes comburi, testudinis ossa cremari
Cernis et auxilium Palladis omne rui.
Ut quatit aura novas resecande messis aristas,
Ut movet equoreas Eolus asper aquas,
Sic sic Alfanides patrii cognominis heres
Et sine spe reditus et sine mente tremit.
Tunc dolor et lacrime singultibus ora fatigant,
Tunc mens Socratici pectoris omnis hebet.
Anxius ignorat, quid agat. Responsa referre
Ulla times ? Labor est Itala castra sequi.
Quem non matris amor nec presens gloria rerum
Nec fratrum pietas nec grave vicit iter,
Imperium sequitur, subit alta mente labores.
***
At Tancridini redeunt, rumoribus implent
Urbem, de magno principe falsa ferunt:
Hic: "Obit!", ille: "Obiit!", "Calet!" hic, "Frigescit!" et ille
Asserit; incerto fluctuat ore fides.

Sigue explorando

Por su autor
Petrus de Ebulo · 54 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber ad honorem Augusti — P<articula> X.:Imperialis unctioLiber ad honorem Augusti — P<articula> XVII.: Legatorum exquisicio et principis infirmitas →

Expediente

Autor
Petrus de Ebulo
Título
Liber ad honorem Augusti — P<articula> XIX.: Imperialis ab obsidione regressus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ad-honorem-augusti-p-articula-xix-imperial--petrus-de-ebulo-fc14df
Cita recomendada
Petrus de Ebulo, «Liber ad honorem Augusti — P XIX.: Imperialis ab obsidione regressus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ad-honorem-augusti-p-articula-xix-imperial--petrus-de-ebulo-fc14df.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.