CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPetrus de Ebulo

Petrus de Ebulo · Medieval

Liber ad honorem Augusti — Epistola Tancredi ad uxorem

latín

"Hoc ego Tancredus tibi mitto, Sibilia, scriptum,
Quod, postquam tacito legeris ore, crema.
Tu quondam comitissa, modo regina vocaris,
Tu quondam Licium, tu modo regna tenes.
Quas nunc fastidis et que quandoque fuere,
Divitias, memori singula mente nota.
Hec est Rogerii protoregis nobilis heres,
Illius est uxor, qui quatit omne solum.
Hanc ego, dulcis amor, mea prebeatissima consors,
Servandam vigili pectore mitto tibi.
Sis comes et custos et ei sis ospes et hostis;
Hanc nunquam sine te, si sapis, esse sinas.
Una domus vobis, unum de nocte cubile,
Quam cuiquam sine te ne patiare loqui.
Deliciosa duas communicet una parabsis.
Nunc maior, nunc par, nunc minor esse velis."
Post hec, assissis sociis, Augusta Panormum
Convehitur. Multi condoluere senes.
Heu heu clamantes tacito sub pectore flebant:
"Heredem regni que manus ausa tenet!
Pro dolor!, ingrediens Augusta palacia patris, -
Pro pudor! - insidias obsidionis habet!
Ipsa tamen gaudens tanquam vicisse resultat
Et quociens loquitur, visa superba loqui.
Cerree fastidit opus, fastidit amari,
Fausta sedens neutris imperiosa iubet.
Quo Cerrea dolet - per eam tum sepe vocatur "
Mittit Tancredo talia mota suo.

Sigue explorando

Por su autor
Petrus de Ebulo · 54 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber ad honorem AugustiLiber ad honorem Augusti — Interpretatio huius nominis HENRICI →

Expediente

Autor
Petrus de Ebulo
Título
Liber ad honorem Augusti — Epistola Tancredi ad uxorem
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ad-honorem-augusti-epistola-tancredi-ad-ux--petrus-de-ebulo-75aa34
Cita recomendada
Petrus de Ebulo, «Liber ad honorem Augusti — Epistola Tancredi ad uxorem», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ad-honorem-augusti-epistola-tancredi-ad-ux--petrus-de-ebulo-75aa34.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.