CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPetrus de Ebulo

Petrus de Ebulo · Medieval

Liber ad honorem Augusti

latín

Illic diva parens superum, Sapientia mater,
Uberis Henrico munera digna dabat.
Ipsa ministrantes septem conventa sorores,
Ut puerum doceant, officiosa rogat.
Prima loqui recte docet, altera iurgia lingue,
Tercia conditos reddit in ore sonos.
Quarta, quid astra velint, cum visa coire retrorsum,
Quinta docet numerum pro ratione legi.
Sexta gradus in voce suos docet impare cantu,
Septima metiri posse magistrat humum.
Suscipit in gremio virtutum gratia mater
Ore virum, iuvenem corpore, mente senem,
Quem virtus dilapsa polo sic possidet omnis,
Singula quod virtus asserat esse suum.
Hec mores informat et usibus illa coaptat;
Hec sibi preiustum vendicat, illa pium;
Hec, ubi res poscit, rigidum facit, illa modestum:
Lex quandoque potest de pietate queri.
Arma fatigarant superos, que contulit illa:
Sic sic era rigent, arma quod hoste carent.
Quod Numidos, quod Sarmaticos sibi Roma subegit,
Unde redit Titan, nox ubi prima subit,
Magnus Alexander Darium quod vicit in armis,
Quod fuit imperio terra subacta suo,
Et quod Pompeium Cesar patresque fugavit,
Unde Tolomei crimen Egyptus habet:
Nullus ei similis, nisi proles, nemo secundus,
Diis meus Henricus equiperandus erit.
Dicitur Henricus; latet hac in voce triumphus:
Quod latet, in partes littera ducta parit.
Certant virtutes, certatim munera prebent,
Crescit in Augusto gratia plena meo,
Infra quem gremium Sapientia dulce recepit:
Hec os ore docet, pectore pectus alit.

Sigue explorando

Por su autor
Petrus de Ebulo · 54 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber ad honorem AugustiLiber ad honorem Augusti →

Expediente

Autor
Petrus de Ebulo
Título
Liber ad honorem Augusti
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ad-honorem-augusti--petrus-de-ebulo-991ab3
Cita recomendada
Petrus de Ebulo, «Liber ad honorem Augusti», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ad-honorem-augusti--petrus-de-ebulo-991ab3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.