CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPetrus de Ebulo

Petrus de Ebulo · Medieval

Liber ad honorem Augusti

latín

Uxor Tancredi vocato suo cancellario de viro conqueritur
Nec mora Matheum tristis Cerrea vocavit,
Sic ait: "O veterum bibliotheca ducum,
O regni tutela, fides purissima regum,
Antidotum vite, consule, mesta queror.
Sensato de rege queror, quo nescio pacto
Serpentem medio pectore gnarus alit.
Ad senium properans, dementior exit ab annis
Et iubet, unde iuvat penituisse senem.
Que spes regnandi vel que michi vita superstes,
Cum prope me patrio iure superba sedet ?
Et quotiens video, que Cesaris ore superbit,
A, tociens animus deficit inde meus.
Consule, quid faciam; privatis consule morbis,
Nam cruciant animos nocte dieque meos."
Responsio bigami
Tunc ita Matheus: "Merito Sibilla vocaris,
Nam procul experta mente futura vides.
Regis culpa fuit, certe non inputo regi.
Plurima cor nostri regis agenda gravant;
Inplicitus multum dominantis sensus oberrat,
Et quandoque iubet, quod rationis eget.
Et quia castra fidem quam plurima non bene servant,
Urbes spem modice credulitatis habent,
Vertitur in dubium, quo sit custode tuenda
Vel quo servetur preda verenda loco."
Inde suos deiecit humo Matheus ocellos;
In cor se referens, premeditatus ait:
"Est locus, est, memini, mediis contentus in undis,
Quem maris ex omni parte tuentur aque,
Quem vis nature cumulum produxit in altum,
Qui circum scopulos sub pede rupis habet.
A rate remivaga scopulis munitur acutis,
Hinc lapis hostiles, hinc vetat unda pedes.
Qui nomen Salvator habet, quia credita salvat;
Tantaque sit tanto preda tenenda loco."
Cerree placuit nimium, quod dixerat ille;
Scribitur urbano pag parva viro:
"Hanc, Alierne comes, mu<nito> carcere serves:
Nil super hoc regi gracius esse putes."
Protinus Augustam, Cerrea precipiente,
Ad te, Parthenope, remus et aura vehit.

Sigue explorando

Por su autor
Petrus de Ebulo · 54 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber ad honorem AugustiLiber ad honorem Augusti →

Expediente

Autor
Petrus de Ebulo
Título
Liber ad honorem Augusti
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ad-honorem-augusti--petrus-de-ebulo-986de7
Cita recomendada
Petrus de Ebulo, «Liber ad honorem Augusti», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ad-honorem-augusti--petrus-de-ebulo-986de7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.