CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheophanes Procopowicz

Theophanes Procopowicz · Ilustración

Laudatio Borystenis

latín

Salve, magne Pater, magnarum dives aquarum,
ut cunctos opibus vincis, sic laudibus amnes
exsuperare potes. Quae tam spatiosa fluenti
est moles? Ultra teli disjuncta volantis
litora sunt iactum, fusa (e)st speciemque referre
aequoris et Ponti fieri Thetis aemula gaudet.
Aut quae nam ista furit rapidi violentia fluctus
annosas quercus radicibus abstrahit altis;
Quin eti(am) excelsi vehemens ingentia montis
membra rapit patiturque nihil durare, quod obstet,
cursibus horrisonis; tractumqu(e) exosus eundem
saepe locum mutat spretasque relinquit arenas.
Praetereo puris nitidus quod fulgeat undis,
quod potus faciat sitienti dulce palato
libamen crudosque cibos fervose subactus
molliat exiguo, fundo quod flavus in imo
clareat et fallax mentitum vendidet aurum.
Quis satis istarum mirari possit amoenos
riparum tractus, ut lucet utrinque decora
Naturae facies! Roseum Titanis ad ortum
pinguia prata virent pecoriqu(e) alimenta ministrant;
Occasum versus montana cacumina surgunt,
innumeras ubi netrit apes densissima silva.
Et bene majores dixere Borystenis amnem
jam mellis plenos, jam lactis volvere fluctus.
Quid memorem laetis rura, tot oppida ripis,
tot positas urbes quae tot tibi tantaque vitae
muner(a) et ingentem fluviorum maxime partem
acceptam referunt? Et, quae suprema tuarum
sunt laudum monumenta, tibi tot commoda debet
Urbs haec ipsa, decus patriae, materque potentis
Imperi. Illius tu moemia perluis ampla
exhilarasque plagam, solis quae spectat ad ortum.
Quidquod comportas tantas ad litora merces,
lignorum lapidumque struem calcemque tenacem
materiam templis et magnis aedibus aptam.
Adde, quod instructas numeroso milite naves
exspedias, ipsique minas gelibusque timorem
incutias Ponto: Patriam sed fortior omni
muro defendas et dirum finibus hostem
excludas aditumque tui formidine claudas.

Sigue explorando

Por su autor
Theophanes Procopowicz · 1 pieza más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata Theophanis Procopowicz

Expediente

Autor
Theophanes Procopowicz
Título
Laudatio Borystenis
Lengua
latín
Época
Ilustración
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-laudatio-borystenis--theophanes-procopowicz-1fa1cf
Cita recomendada
Theophanes Procopowicz, «Laudatio Borystenis», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-laudatio-borystenis--theophanes-procopowicz-1fa1cf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.