CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 61. De zelo concupiscenciae

latín

Dum cupis, inde peris, dum ardis proximi zelo;
Extinguis te ipsum, quando te incendis abactus.
Zelaris alium, inuide, de malo lucrantem,
Et te parem concupis fieri pecuniae tantae.
Lex sic non aspicit; dum illam incumbere quaeris,
Omnia suspensus uiuis in ardore lucrorum;
Cumque reus tibi sis ipsum te iudice damnans,
Oculorum acies nunquam satiatur auara.
Nunc ergo si credeas et cogites: uana cupido est
Congere⟨re⟩ nimium sub fragili uita moranti.
Vnde Deus clamat: Stulte, hanc noctem uocaris!
Postea ruina ruit: cuius erint ista talenta?
In suprema cadis iniusta lucra conando,
Suggeret cum Dominus unicuique uicta diurna.
Congestet alius: tu bono uiuere quaere,
Et Deus cor censens agis super omnia uictor;
Nec enim dico, ut in timore te mittas,
Cum pro die tuo uigilas sine fraude uiuendo.
In esca perit auis aut inhaeret inprouida uisco.
Arbitrare tibi simpliciter ualde cauendum.
Excedant alii, finem tu prospice semper.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 60. In ecclesia omni populo DeiInstructiones — 62. Bellum cottidianum →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 61. De zelo concupiscenciae
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-61-de-zelo-concupiscenciae--commodianus-0f7e22
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 61. De zelo concupiscenciae», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-61-de-zelo-concupiscenciae--commodianus-0f7e22.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.