CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 58. Matronis ecclesiae Dei vivi

latín

Matrona uis esse Christiana ut saeculi discens:
Auro te circumdas aut sirica ueste, pudica,
Terrorem legis ex auribus uento remittis,
Res uanas adfectas cuncta de Zabuli pompa,
Ornas et ad speclum cincinnos fronte reflexos,
Nec non et inducis malis medicamina falsa,
In oculis puris stibium peruerso decore,
Seu crines tingis, ut sint toto tempore nigri.
Est Deus inspector, penetrat qui singula corda.
Ceterum pudicis ista necessaria non sunt.
Claro ac pudico sensu pertundite pectus;
Lex Dei testatur tales abscedere leges,
Ex corde quae credit femina marito probata
Sufficiat esse non cultibus sed bona mente.
Induite uestes quas oportet, frigus ut ostent
Aut nimium solis, tantum ut pudico proberis
Et in plebe Dei facultatis dona demonstres.
Dat tibi memoriam ⟨Tabitha⟩ clarissima quondam;
Exanimata iacet precibus uiduarum erecta.
In dando promeruit, non comtibus, inde leuari.
Vos matronae bonae uanitatis fugite decorem:
In⟨cestas in⟩ feminas congruet cultura lupana.
Vincite malignum, pudicae feminae Christi,
In dando diuitias uestras ostendite totas.
[Xancta Dei mulier diuitias corde demonstrat.
Ymnificato choro placitoque Christo seruire
Zelantes fauore Christo offerte odorem.]

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 57. Christianum talem esseInstructiones — 59. ABCDEFGHIKLMNOPQRSTVXYZ →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 58. Matronis ecclesiae Dei vivi
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-58-matronis-ecclesiae-dei-vivi--commodianus-eec433
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 58. Matronis ecclesiae Dei vivi», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-58-matronis-ecclesiae-dei-vivi--commodianus-eec433.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.