CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 44. De die iudicii

latín

De die iudicii propter incredulos addo:
Emissus iterum Dei do⟨mi⟩nabitur ignis;
Dat gemitum terra rerum tunc in ultima fine
In ter⟨r⟩a gentes ut tunc incredulae cunctae,
Euitat et tamen sanctorum castra suorum.
In una flamma conuertit tota natura,
Vritur ab imis terra montesque liquescunt,
De mare nihil remanet, uincetur ab igne potente,
Interit hoc caelum et ista terra mutatur.
Conponitur alia nouitas caeli, terrae perennis.
Inde qui mereunt mittuntur in morte secunda,
Interius autem habitaculis iusti locantur.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 43. De resurrectione primaInstructiones — 45. Catecuminis →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 44. De die iudicii
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-44-de-die-iudicii--commodianus-606b5f
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 44. De die iudicii», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-44-de-die-iudicii--commodianus-606b5f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.